Gaudeamus
|
|
Vārdu autors:
|
Kindlebens
|
Komponists:
|
***
|
Izpildītājs:
|
***
|
Gaudeamus igitur, Iuvenes dum sumus; Post iucundam iuventutem, Post molestam senectutem Nos habebit humus! Ubi sunt, qui ante nos In mundo fuere? Vadite ad superos, Transite ad inferos, Ubi iam fuere. Vita nostra brevis est, Brevi finietur, Venit mors velociter, Rapit nos atrociter, Nemini parcetur. Vivat academia, Vivant professores, Vivat membrum quodlibet. Vivant membra quaelibet, Semper sint in flore! Vivant omnes virgines, Faciles, formosae, Vivant et mulieres, Tenerae, amabiles Bonae laboriosae! Vivat et respublica Et qui illam regit, Vivat nostra civitas, Maecenatum caritas, Que nos hic protegit! Pereat tristitia. Pereant osores, Pereant diabolus, Quivis antiburschius, Atque irrisores! |